Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 237


Tria propria posuit sancte Trinitatis, ut tres personas in princ[ip]e
Trinitate et Trinitatem principem in tribus veneremur personis. Per
supersubstantialem enim substantiam Patrem a quo est Filius et Spiritus
Sanctus, per dealem divinitatem Filium a quo est Deus Spiritus, per
superbenignitatem Spiritum Sanctum cuius sunt omnia bona et retinentur
in bono, intelligunt. Et ut quicquid est Trinitatis, trium sit personarum,
omneque trium personarum simul acceptarum beate Trinitati
conveniat, auctoritate theologorum, Pauli videlicet et aliorum, probat.
Ait enim.
[13]
De monarchia sancte Trinitatis
et IIIum personarum
Omnium in ista, in ipsius omnium, totius proprietatis in similitudine
supermonarchiam.
Et est sensus: theologi fantur in ista coadunatione
omnium personarum esse principis Trinitatis supermonarchiam, et in
ipsius Trinitati sancte monarchia trium omnium personarum coadunationem
existere. Supermonarchia enim est super omnes unius principatus.
Ac si diceret: unitas Trinitatis est in pluralitate personarum, et personarum
Trinitas consistit in unitate principis Trinitatis. Et hoc in similitudine
totius proprietatis. Id est: sicut proprietas aliqua, que totum est
ad plura individua, est in illis pluribus, et illa plura sunt in illa, sic Trinita<tem>
in tribus et tres in Trinitate licet valde insimili similitudine
perpendas. Vides enim quomodo in propriis appellativa et in appellativis
sunt propria? In omni enim homine hec proprietas “homo”, id est
humanitas que est species omnium hominum, et in hac specie, id est in
homine, est omnis homo. Porro nimis insimilis similitudo de nativis
ad innata, de creatis ad increata convectitur. Iam vero quia dixerant
theologi esse Trinitatem principem in tribus, et tres in Trinitate, expres[s]ius
dicunt hoc ipsum per unum et multa. Unde sequitur: unialitas
insona et multivoca,
subaudi “est in principe Trinitate”. Et clarius hoc
intelligetur per ipsa naturalia...

Torna all'inizio