Solutio
Respondeo dicendum, quod simpliciter loquendo, Christus nullo modo peccare
potuit; unde Damascenus dicit in 3 lib., quod impeccabilis est Dominus
Iesus. Potest enim considerari ut viator, vel ut comprehensor, et ut Deus. Ut
viator quidem, dux videtur esse, dirigens nos secundum viam rectam. In quolibet
autem genere oportet primum regulans torqueri non posse: quia alias esset
error in omnibus quae ad ipsum regulantur; et ideo ipse Christus tantam gloriae
plenitudinem habuit, ut etiam inquantum viator peccare non posset; unde
etiam et illi qui proximi sibi fuerunt, confirmati sunt, ut Apostoli etiam viatores
existentes, mortaliter peccare non potuerint, quamvis potuerint peccare venialiter.
Secundum vero quod fuit comprehensor, mens eius totaliter est coniuncta
fini, ut agere non posset nisi secundum ordinem ad finem, sicut in 2 lib., dist. 7,
de Angelis confirmatis dictum est.
Secundum autem quod fuit Deus, et anima eius et corpus fuerunt quasi organum
Deitatis, secundum quod, ut dicit Damascenus, Deitas
regebat animam, et anima corpus; unde non poterat peccatum attingere ad eius
animam, sicut nec Deus potest peccare. Tamen sub conditione potest concedi
quod peccare potuit, scilicet si voluisset; quamvis hoc antecedens sit impossibile;
quia ad veritatem conditionalis non requiritur neque veritas antecedentis
neque consequentis, sed necessaria habitudo unius ad alterum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sicut Deus non potuit descendere ad hoc quod
peccaret; et ideo Christus nunquam peccavit; ita etiam non potuit descendere
ad hoc quod peccare posset; et ideo etiam Christus nunquam peccare potuit; et
etiam si Deus ad hoc descendere potuisset, non tamen conveniebat: quia hoc
magis impediebat finem Incarnationis, secundum quam est dux et rex nostrorum
operum, quam iuvaret.
Ad secundum dicendum, quod aliquid potest pertinere ad laudem inferioris,
quod attributum superiori magis est in vituperium, ut dicit Dionysius,
sicut furibundum laudabile est in cane, sed vituperabile in homine.
Unde etiam Philosophus dicit, quod laudes hominum translatae
in deos, derisiones videntur. Tamen hoc quod posse peccare pertinet ad laudem,
est per accidens, inquantum ostendit, opus quod laudatur, ex necessitate factum
non esse. Sed quamvis removeatur a Christo potentia peccandi, non tamen
ponitur coactio, quae voluntario contrariatur, et laudis rationem tollit.
Ad tertium dicendum, quod impotentia coactionis, quae opponitur voluntario,
tollit rationem meriti et demeriti, non impotentia quae est ex perfectione in
bonitate, vel malitia: quia hoc voluntarium non tollit, sed ponit voluntatem confirmatam
ad unum.
|
|