bono suo in futuro seculo, simulatur venatori proijcienti
triticum auibus, non ad vtilitatem earum et misericordiam,
sed benefaciendum sibi [et] procurandum vitam suam. Donum
quippe persone est melius quam donum manus; et iam qui
dem credidi in dono persone tue et placuisti anime mee. Nec
prohibet me exire ad te malicia cordis que est in te; et scio
quidem quoniam multos socios habes, quorum fundamentum
nature est sicut natura tua, nec eorum consilium est erga me
sicut consilium tuum; timeo enim ne, quando viderit me
aliquis eorum tecum, querat me perdere. Dixit ei coruus:
Signum fidelis socij est, vt sit socius socij sui et sit inimicus
inimici socij sui, nec apud me habeo socium vel fratrem qui
non sit tibi socius et diligat te, et facile erit apud me perdere
et exterminare omnes qui non essent sic erga te. Post
hoc vero exiuit mus ad coruum et ad eum accessit; promittentes
sibi inuicem fidem et dilectionem, habitauerunt
quoque simul pacifice et confidenter narrantes tota die parabolas
et historias mundi.
Et factum est, cum trahere[n]t ibi moram, dixit coruus
muri: Hec tua cauerna prope viam homin(i)um est; timeo ne
quando ipsi, apponentes oculos in me, offendent me. Sed
ego scio locum bonum et vtile habitaculum, in quo sunt multi
pisces et aqua et fructus, et habeo ibi socium de animalibus
aque. Volo vt eamus ibi et illic maneamus. Dixit ei mus: Volo,
inquam, tecum venire ad locum illum, quoniam hunc locum
multum abhorreo. Dixit ei coruus: Quare ipsum abhorres?
Respondit ei mus: Multa importuna acciderunt mihi, que tibi
narrabo, quando erimus ibi. Et accipiens coruus murem per
caudam, volauit vsque ad aquam, in qua erat illud animal socius
corui, quod erat testudo. Et videns hos, animal submersit
se in aqua, quia non cognoscebat eos. Et deposito mure ab ipso
coruo ad terram, posuit se coruus in arbore vocauitque illum
|
|