Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 26


BAPTISTAE GUARINI LIBELLUS AD NOBILEM ADULESCENTEM
MAFFEUM GAMBARAM DE ORDINE DOCENDI AC STUDENDI

 
1. Etsi, Maffee carissime, ea sit morum et ingenii tui elegantia
ut sponte tua non in divitiis aut maiorum imaginibus,
quae tibi larga manu fortuna praebuit, sed in virtute veram nobilitatem
repositam esse antea iudicares, tamen ex Iuvenalis
nostri satyra, quae eam materiam dilucide absolvit, sic nuper
eam opinionem animo tuo inhaesisse cognovi, ut ad capessenda
haec humanitatis studia multo ferventior et alacrior evaseris.
Ea propter boni praeceptoris officium esse duxi aliquam tibi
viam et quendam quasi studiorum cursum declarare, per quem
facillime istam aviditatem expleres et, quasi adiectis sponte currenti
calcaribus, te ipsum duplicata cupiditate incitares. Tuo igitur
nomini libellum hunc destinavi, ex quo tam graece quam
latine et praeceptoris in erudiendis adulescentibus et ipsorum
discipulorum in studendo tum officium tum ordinem percipies:
quod si qua erunt quae ad te minime pertinere intelligas, putabis
me non tam tibi quam ceteris sub tuo nomine adulescentibus
hoc perfectum et discendi et docendi commentariolum voluisse
largiri; te ea tantum excerpes quibus te indigere senties. Neque
dubitaverim affirmare eos qui sub eiusmodi institutione docti
fuerint in eruditissimorum hominum numero aliquando habendos
esse: ea etenim collegi quae non meo tantum iudicio, quod
non magnum utpote adulescentis esse potest, sed doctissimorum
etiam virorum, et in primis optimi parentis mei, quem
longo iam tempore in hoc docendi munere exercitatum fuisse
non te fugit, ad praecipiendi studendique rationem maxime conducere
videbantur. Itaque ea legens non me, sed ipsum parentem
loqui existimabis, nihilque scriptum esse tibi persuadebis

Torna all'inizio