Salimbene de Adam: Cronica

Pag 357


quod de Syro sermone translatus sit, et quod ipse quartus ab
Esau, in Hebreo non habetur'.
Dicunt Hebrei quod Melchisedec et Sem idem homo fuit. Idem similiter dicunt
de Finees filio Eleazari et de Helya propheta.

Item Hebrei etiam dicunt quod Melchisedech et Sem filius
Noe idem homo fuit. Idem similiter dicunt de Finees filio Eleáçari
et de Helya propheta, scilicet quod idem fuerit homo. Verumtamen
Ecclesiasticus inter utrumque distinguit et Mathathías
similiter, per quorum verba duo fuisse videntur. Verum quomodocumque
sit, Deus novit. Michi magis placeret quod duo essent,
quia, testante Sapiente, Eccle. IIII, melius est duos simul esse
quam unum: habent enim emolumentum societatis sue
».
Expositio illius auctoritatis Apostoli qua dicit: Omnis scriptura divinitus
inspirata
et cet.

Audiens hec frater Petrus dixit: «Vellem breviter et succincte
audire expositionem illius auctoritatis quam de Apostolo
introduxi, II ad Timotheum III, scilicet: Omnis scriptura divinitus
inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum,
ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei,
ad omne opus bonum instructus
». Cui frater Hugo dixit: «Cum
Apostolus dicit: Omnis scriptura, nullam excludit; cum dicit:
divinitus inspirata, dat intelligi quod melior et nobilior et utilior
est scriptura que divinitus inspiratur, quam illa que a documento
habetur humano, quia revelatio secretorum signum est
specialis amicicie hominis cum Deo. Unde Dominus discipulis
suis dixit, Io. XV: Vos autem dixi amicos quia omnia quecumque
audivi a patre meo, nota feci vobis
. Item Amos III: Quia Dominus
Deus verbum non faciet, nisi revelaverit secretum suum ad servos
suos prophetas
. Ideo dicit Petrus, secunda I: Hoc primum intelligentes,
quod omnis prophetia Scripture propria interpretatione non

Torna all'inizio