Teatinum adire territorium, ille laeto ut semper animo ad oboedientiam promptus, iussa
implere festinans iter arripuit. Qui dum pergeret et aliquanti iam itineris spatium profligasset,
a latrunculis cuiusdam potentis viri Oderisii, qui ex praecepto eius, si quid ex
huius monasterii rebus diripere possent, viam observabant, omnibus, quae deferebat, sublatis
interfectus est. Cuius quidem corpus vel propter inimicorum insidias, vel quia longe
erat, ad hoc coenobium deferri non potuit, sed in quadam ecclesia iuxta posita humi traditum
est. Sed quantum illius oboedientia omnipotenti Deo fuerit accepta, ad extinctum
eius corpus ostendere est dignatus. Coeperunt itaque multi infirmitate detenti ad eius
sepulcrum accedere et recepta sanitate ad sua incolumes remeare. Inter quos Atto comes,
magni Attonis comitis filius, praefati quoque Oderisii gener, cum graviter detentus a
febribus fatigaretur, ad sepulcrum illius fama ducente pervenit ibique in oratione prostratus,
recedente febre, ita sanus surrexit, ut malae illius valetudinis, qua antea laborabat, nichil
prorsus in se sentiret. Qui pro recepta sanitate gratias referens, ob retributionem tanti
muneris optimo super eius sepulcrum oblato pallio, gaudens discessit.
24. Et quoniam de mirabilibus Dei facere coepimus mentionem, quod michi ipsi
contigit, silentio praetereundum non duxi, dicente scriptura, quod "secretum regis abscondere
bonum est, opera vero Dei" manifestare ac "revelare honorificum est". Cum intra
annos pueritiae positus vi febrium laborarem, beatae memoriae Iohannes reverendae
dignitatis sacerdos, qui tunc in nostra Beneventana urbe in Dei servitio celebris habebatur,
visitationis gratia ad me properans venit. Cumque paululum cum ceteris, qui advenerant,
consedisset et me vehementius a tertiano tipo urgeri conspiceret, motus caritate, quam
erga me habebat, surrexit ac perfusus ora lacrimis, lenta Dominum voce invocans, manum
capiti meo imposuit, et febris, quae me acrius infestabat, mox effugata discessit.
25. Et etiam, quae Leone abbate monasterii sancti Pauli apostoli secundo ab urbe
Roma miliario constituti, ubi sacratissimum eius corpus signis prodigiisque coruscans
veneratur et colitur, referente cognovi, in calce huius libelli scribere curabo. Dicebat
enim, quod sibi Adam reverentissimus valde monachus et custos ecclesiae huius nostri
monasterii retulerit, quia quadam die, dum isdem venerabilis Adam portam monasterii
ad aliquod opus faciendum esset egressus, duo iuvenes in habitu monachi sibi in ipso introitu
monasterii obviaverunt. Cumque salutatos eos studiose, qui essent, inquireret, audivit ab
eis, quod unus eorum Protus, alter vero Iacinthus diceretur. At ille cum obstupefactus,
cur venissent, percontaretur, illi inquiunt: "Ad fratres, qui hodie nostri memoriam mente
devota recolunt, visitandos venimus". Erat enim ea dies, qua pro Christo effuso sanguine
palmam martyrii ipso donante meruerunt. Cum ergo attonitus paululum substitisset et
illi coepto itinere monasterium essent ingressi, ad se reversus, certius, quod audierat,
cognoscere volens, rapido eos cursu prosequitur. Dumque eos huc illucque per monasterium
studiose requireret ac minime invenire posset, quosque sibi obviantes interrogare
coepit, ubi essent monachi, qui modo secum loquentes monasterium essent ingressi, sed
illi nullum in monasterium introisse praeter illum se vidisse professi sunt. Qua de re
aperte datur intellegi eos, qui sibi apparuerant, sanctos martyres Protum et Iacinthum,
quorum festivitas a fratribus eo die celebrabatur, veraciter fuisse. Quae omnia eodem
ordine a Firmo huius monasterii veterano monacho, nepote scilicet ipsius Adae, quo ille
michi Romae positus dixerat, reversus ad monasterium acta fuisse percepi.
Hic finem faciat huius diei oratio, quatinus in honore tantorum martyrum liber iste
conclusus, recreato per huius noctis spatium animo, ad cetera, quae restant, sanctorum
acta ipsorum omniumque sanctorum precibus adiuti enarranda fideliter veniamus.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|