Paulus quod Ecclesiasticus docet, XVIII: Antequam loquaris,
disce! De hac materia sufficienter tractat beatus Bernardus
super Cantica in illo loco: Oleum effusum nomen tuum. Dicit
enim:
Tante caritatis sunt, per quos nobis fluenta celestia manant, ut
ante effundere quam infundi velint, loqui quam audire paratiores et
promti docere quod non didicerunt et aliis preesse gestientes, qui se
ipsos regere nesciunt. Ego nullum ad salutem pietatis gradum illi gradui
anteponendum existimo, quem Sapiens posuit dicens: Miserere anime
tue placens Deo. Quod si non habeo nisi parumper olei quo ungar, putas
tibi debeo dare et remanere inanis? Servo illud michi et omnino nisi
ad prophete iussionem non profero. Si institerint rogitantes aliqui ex
his, qui forte existimant de me supra id quod vident in me aut audiunt
aliquid ex me, respondebitur eis: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite
potius ad vendentes et emite vobis.
Fuerunt etiam adhuc in Iudaico populo viri valde morigerati
et morum honestate sollemnes, ut Aaron, Ioiada, Iosedech,
Iesus sacerdos magnus et Symon Onie filius. De quibus non
est dicendum per singula, duobus exceptis, scilicet Aaron et
Symone.
Sciendum de Aaron quod ipse fuit talis vir, qualem Dominus
querit, Eze. XXII: Quesivi de eis virum qui interponeret sepem
et staret oppositus contra me propter eam, ne dissipparem eam, et
non inveni. Et effudi super eos indignationem meam et in igne ire
mee consumpsi eos. Viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus
Deus. Considera quoniam prelatus potest avertere iram divinam
a subditis suis, si fuerit Dei amicus. Et ideo de Moyse legitur
quod ad preces eius Dominus pepercit populo suo. Dixit enim
Domino, Exo. XXXII: Aut dimitte eis hanc noxam, aut, si non
facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti. Hoc idem dicit Apostolus,
ad Ro. IX: Optabam enim ipse ego anathema esse a Christo
pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui
sunt Israelite, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamentum
et legislatio et obsequium et promissa, quorum patres, et ex
|
|