Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 37


solum masculi, sed etiam mulieres tonse sunt, et ciliciis et laneis villissimis induti, ad quelibet
religiosa convertuntur; aqua in vinum mutatur; demones fugantur, contracti eriguntur,
infirmi etiam a quacumque infirmitate similiter sanantur. Et quoscumque infirmos captivos
Mediolanenses habebant de inimicis suis in custodia, abas iste solvit et liberos dimisit; et
tantum populum ad amorem imperatoris Lotarii atque ad obedientiam Innocentii pape per
sacramentum panis, quod abas ipse porexit, confirmavit. Tandem idem populus, ut haberet
abatum illum in archiepiscopum, ad ecclesiam Sancti Laurentii, in qua erat hospitatus, cum
hymnis et laudibus et solito suo Kyrie cucurit. Quod abas ille non tulit, sed ait: ?Ego in
crastino ascendam palafredum meum; et si me extra vos portaverit, non ero vobis quod
petitis?. Ac sic a Mediolano recessit. Sed quidem de discipulis ejus, qui remanserunt, per
civitatem euntes, collectam multam de auro et argento et rebus pluribus sibi fecerunt et
fatiunt.
62. Mediolanenses vero ordinarii et decumani, qui pape Innocentio fidelitatem juraverant,
confortati de hac Mediolanensium conversione, fecerunt Litifredum Novariensem,
Widonem Yporiensiem et allios sufraganeos venire Mediolanum. Qui in conscilio suo sublimaverunt
Robaldum Albanensem episcopum in Mediolanensem archiepiscopum, habita securitate
retinendi, prout dicitur, Albanensem episcopatum. Isto sublimato, Mediolanum super
Cremonenses exercitum suum admovit; de quo exercitu ipsi Cremonenses apprehenderunt
130 milites, in nocte erantes.
63. Anselmus autem de Pusterla, audiens et inteligens horum militum captionem,
proh nullam suscepit consolationem contra Robaldi sublimationem, neque secundum conscilium
Alberti de Landriano et amicorum ejus ambulavit. Sed credulus Ugoni suo Naso
voluit cognoscere, qualiter cum Anacleto, papam Romanorum, posset procedere. Attamen
ipse cum isto suo capellano ambulans Romam, in flumine Padi iuxta Ferariam a Goyzo de
Martinengo captus est et ad Innocentium papam transmissus. Qui papa in mense augusti a
Pisis illum captum Romam misit; ibique, prout fama est, Anselmus ille in eodem mense in
manu Petri Latri, qui procurator est Innocentii, vitam finivit. Hiis itaque perpetratis
ad captionem Anselmi de Pusterla, vexilla Mediolanensium et eorum agmina capta aut fugata
sunt a Papiensibus, velut mitissima ovium pecora. Instantibus igitur hiis infortuniis Mediolano,
et Anselmo prout supra dictum est mortuo, Robaldus, ejusdem civitatis archiepiscopus,
Pisis Innocentio pape juravit, et jurando libertatem ecclesie Mediolanensi in contrarium
convertit.
64. Adito quoque isto infortunio, imperator Lotarius, cum principibus cujuscumque
dignitatis venit in Longobardiam. In cujus castris iste Mediolani cum suis sufraganeis ad
nutum imperatoris circumferebatur, et circumferendo excommunicavit Cremonenses, quia
non rediderunt imperatori Mediolanenses, Cremonensium vincula et captionem sustinentes.
Mediolanensium igitur exercitus, confortatus presentia imperatoris et vinculo excommunicationis,

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio