8.  De accidentibus litterarum.  Vnicuique autem litterae 
accidunt quattuor. Nomen quo uocentur uelut a b. Litterarum 
uero nomina omnia sunt indeclinabilia. Quare? Quoniam 
a barbaris dicuntur inuenta siue quod simplicia haec 
et stabilia esse debent, quasi fundamentum omnis doctrinae 
immobile. Nomina siquidem litterarum gentes ex sono propriae 
linguae dederunt notatis oris sonis <at>que di[s]scretis. 
Nam apud Hebraeos, a quibus litterae Grecae ac Latinae 
uidentur exortae, prius dictum est aleph; deinde ex simili 
pronuntiatione apud Grecos tractum est alfa, inde apud Latinos 
a, ut nosse possimus Hebraicam linguam omnium linguarum 
ac litterarum matrem. 
9.  De ordine litterarum.  Ordo quoque litteris accidit, 
uidelicet quae praecedat, quae sequatur, ut a prior sit, sequens 
b. 
10.  Quare a praecedat.   A uero in omnium linguarum litteris 
ideo praecedit, quoniam ipsa prior uocem nascentibus 
aperit. 
11.   De figuris litterarum. Figurae similiter, hoc est caracteres 
quibus signentur, accidunt litteris sicut uidemus in 
singulis earum. Hae uero figurae partim ex placito, partim 
ex sono litterarum formantur, ut puta i et o, quarum uni 
sicut exilis sonus est, ita tenuis formata est uirgula; alterius 
pinguis est sonus, sic et plena figura. 
12.  De potestate earum.   Potestas etiam, uidelicet ipsa 
pronuntiatio propter quam nomina et figurae factae sunt, 
accidit litterae, ut sic discernitur quae uocalis, quae consonans 
habeatur. 
13.  De diuisione earunde < m > .  Litterarum igitur aliae 
sunt uocales, aliae consonantes.
  |  
60 
  
  
  
  
65 
  
  
  
  
70 
  
  
  
  
75 
  
  
  
  
80 
  
  
  
  
85 
  
  
  
 
  |