Cum in ceteris causis, iudices, id in primis mihi cure soleat esse, ut excogitem quibus possim aptius argumentis contrarias rogationes divellere. Nunc non quid inveniam, sed cui potissimum loco respondeam, mihi multo magis est difficile. Quid enim est a meo dictum adversario? Quod facile refelli non possit? Quid est, quod ab illo nugatorie et conficte non sit deductum? Ea quidem eius fuit argumentatio, ut quid consequatur, aut quam fidem sua faciant argumenta prorsus ignorem.
Exemplum insinuationis, quando sunt auditores defessi recreando animos eorum per apologum.
Quoniam video, ìudices, animos vestros multitudine verborum adversarii mei esse defessos, puto, non vobis moratum esse, si vobis apologum narravero, qui pulchre legitur apud Grecum poetam Stesichorum. Is enim, velut in suis Rethoricis Aristotiles nobis testis est, eligentibus innumeris ducem exercitus imperatorem Phallarium et daturis cautelam corporis, qum alia deseruisset, in hunc modum inquit. Olim equus pratum solus obtineabat. Adveniente autem cervo corrumpente pascua, iratus ei cunsuluit hominem, an ulla posset cervus arte vel ingenio capi. Ad quem vir, id fieri posse ostendit, si frenum equus acceperit, et ipse lanceam habens super eum ascenderit; cui dum imprudens equus obtemperat, seipsum in perpetuam servitutem redegit.
Cavendum est igitur, ne aliquid simile contigat illis, qui tanto succenduntur odio in hostem suum, ut ulciscendi gratia sepe libertatem suam potentiori vendant, quod in primis adversarius meus facere videtur. Sed illud spero in hac re: uterque nostrorum contingere, quod vir prudens optimo consilio providerat. Ipse quidem in ea servitute, quam sibi iunxerit, permanebit. Ego vero sententiis vestris absolutus, liber et securus hinc abibo.
Exemplum insinuationis, qum recreamus animos defessos fabula verisimiliter.
|
|