Rex Sicilie … archiepiscopo Capuano, per Petrum Grassum de Neapoli.
Etsi moleste feramus nostrorum discensiones et scandala subiectorum,
illorum tamen digne molestius, qui, cum ex eorum officii sanctitate adesse
teneantur aliis desiderate pacis exemplar, productores efficiuntur odii et
detestabilium discensionum actores. Sane non absque animi turbatione
nuper accepimus, quod, cum ab olim in vestra ecclesia ordinatum proinde
fuerit, quod in cotidianis distributionibus clericis Capuanis ipsius ecclesie
faciendis servaretur certus modus laudabilis, per quem ipsi ad divini nominis
cultum reddebantur necessario promptiores, nuper aliqui ex clericis
ipsis, ordinationem huiusmodi non servantes, ecclesiasticas possessiones,
proventus et redditus aliaque iura ad distributiones huiusmodi stabilita,
contentiose diripere propriisque comodis pinguius applicare, prout unicuique
favor suppetit, pro eorum voluntatis arbitrio presumpserunt. Ex
quibus inter eos contentione non modica resultante, ac inferioribus ex
eisdem statutas distributiones percipere nequeuntibus, negligitur in
eadem ecclesia cultus Dei, non sine animarum suarum periculo et scandalo
plurimorum. Nos igitur premissum excessum clericorum ipsorum, per
quem divino cultui detrahitur et scandali materia preparatur, detestabilem
non immerito reputantes ac volentes extinguere scintillam odii vel rancoris,
que invalescere possit propterea in civitate et ecclesia Capuana, ad quas
specialem gerimus dilectionis affectum, paternitatem vestram etc., attendentes
inconvenientia, que ex dissolutione huiusmodi subsecuntur, curetis
oportunis studiis laborare, ut revocatis et ductis in irritum etc., ut contentio
aliqua non resultet. Si vero ad id opus fuerit auxilio brachii secularis,
illud a … requirite confidenter contra clericos renitentes, qui requisitionem
implebit efficaciter in premissis.
|
|