2
M. Amicorum dolcissimo, socio karissimo b. sancti Apostoli Florentiae canonico, M. liberalis artis disciplinis invigilans veram sinceri pectoris unionem. - Quoniam quidem vos meos inter dilectos et socios videmini esse suppremi, eo vestre peramande societati mee vobis persone condicionem certificare minime titubo. Cuius rei gratia tantum incommodum maximacum fiducia patenter vobis enucleo. Noverit itaque vestra dilectio me apud optimum doctorem Ar. videlicet in dictandi scientia iugiter insudare [et] stilo et pugillaribus cuique dictandi prenecessariis aliisque familiari bus nimium indigere. Quamobrem vestra plurimum liberalitatem deprecor quatinus stilum aureum et argenteas tabulas que vestro in scrineo diutissime conservavistis michi mittere nequauam proteletis et pecunie tantum quod de Bruno clamidem et par caliga rum in pasca resurrectionis valeam emere.
3
R. Amicorum intimo et precordiali socio M. litterarum studiis dedito, B. sancti Apostoli ecclesie in Florentia canonicus sincere dilectionis constantiam. – Ex quo vestre dilectionis littere auribus meis audite fuere, utriusque hominis mihi non modicum gaudium contulere, que sane laudabilem ingenii exercitationem patenter eucleavere. Quamobrem a vestris postulationibus recedere minime fuit consilium. Vestram igitur dilectionem nequaquam lateat me stilum aureum pugillaribus cum argenteis a vobis petitis et C solidorum imperialium duobus denariis
|
|