aggregare ruricolas diuturnam iurantes obsidionem. Construunt
ergo petrarias et omnes generis bellici machinas,
fundas quoque et ballistas milleque mortis parant insidias.
Obsessis vero ad posse repugnantibus multa cottidie fiebat
cruoris effusio, adeo ut in ipsa quadragesime venerabilis
observantia nulla fuerit humane cedis abstinentia.
22. Hac itaque tempestate cum rarus in urbe populus sua
frueretur securitate, repentina calamitas inprovidam invasit
urbem. Horesco referens; primo namque quadragesime
sabbato magno civitas conflagravit incendio. Cumque
tunc vehemens flaret turbo ventorum, areptis ignium globis
longe lateque multas combussit edes, eo usque, ut ligna et
lapides vorax flama consumeret, aurum quoque et argentum
ac metalla cetera calore nimio liquefacta sunt universa. O
|
|