Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 138


Solutio
Respondeo dicendum, quod cum omnes res determinentur a fine, oportet conditiones
caeli empyrei accipere secundum quod convenit statui bonorum, propter
quod factum est; et quia illi sunt in plena participatione aeternae lucis et quietis
et aeternitatis, ideo decet caelum empyreum lucidum, immobile et incorruptibile
esse.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod illa ratio procedit de eo quod est hoc modo
lucidum, quia radios emittit sensui nostro visibiles: propter quod etiam ignis in
propria sphaera non lucet. Sic autem non dicimus lucidum caelum empyreum,
sed quia in natura sua lucem habet, eo quod maxime formale est.
Et per hoc patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod quanto, prout quantum est, non debetur proprie
locus, nec per consequens potentia ad ubi; sed prout habet determinatam naturam:
unde dicitur in 1 de Gener, quod mathematicis similitudinarie
dandus est tactus et motus.
Ad quartum dicendum, quod naturale potest dupliciter sumi. Uno modo prout
dividitur contra ens in anima; et sic dicitur naturale omne illud quod habet esse
fixum in natura; et sic caelum empyreum et Angeli dicuntur naturalia. Alio
modo dicitur naturale, secundum quod dividitur contra ens divinum, quod
abstrahitur a materia et motu: et sic naturale dicitur illud solum quod movetur,
et est ordinatum ad generationem et corruptionem in rebus: et hoc modo caelum
empyreum non est ens naturale, sed divinum, quod ordinatum est ad gloriam
bonorum; nec materiam habet determinatam ad motum, sed ad finem
suum: quia et mathematici non abstrahunt ab omni materia, sed a sensibili tantum,
ut in 8 Metaph. dicitur. Unde non oportet, ubicumque est
materia, quod sit motus; sed verum est quod in mobilibus et immobilibus est
materia aequivoce.
Ad quintum dicendum, quod caelum empyreum est locus Angelorum, animarum,
et hominum. Angelorum autem et animarum exutarum constat quod non
erit in caelo empyreo laus vocalis; sed utrum hominum post resurrectionem
futura sit ibi laus vocalis, dubitatio est; quibusdam dicentibus non futuram ibi
esse laudem vocalem, sed solum mentalem, quae dignior est; quia nec erit ibi
respiratio; sed solum in respirantibus est vox, ut in 2 de Anima
dicitur. Alii vero dicunt, futuram etiam ibi laudem vocalem, non propter aliquam
indigentiam, sed ut nihil in sanctis vacet a divina laude, neque mens,
neque lingua. Quomodo autem esse possit, ita dicunt, quod scilicet in pulmone

Torna all'inizio