Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 52


mihi servivit et servit in Rocca et cui de negotiis domus mee presens et
absens confidenter inhereo, filium quendam pauperem licet bonum nomine
… de … habet in Sugio, unum ex illis, carissime domine, quibus
olim per vos commissa fuit captio presbyteri …. Nunc autem filius eius
super eodem negotio cum aliis collegis suis per dominum … de … impetitur
et ad impossibilem vel periculosam sibi solutionem … unciarum
auri instantissime molestatur. Rogat me igitur pater pro filio, immo pro
munere postulat, ut, quia vester sum ego, ipsum dominationis vestre
pedibus recomendem. Ego vero, qui augmenta honoris et commodi vestri
votivus affecto, superfluis nolo gravare vos precibus, velut qui improvisam
rogatoris audaciam credens merito repellendam, quantumlibet invitus, pro
aliis intercedo. Vincente nunc igitur necessitudine voluntatem, ad instantiam
patris, quo sine gravi negociorum meorum incomodo carere non possem,
vobis pro filio eius attentissime supplico, ut ipsum super hoc comendatum
habere volentes, ad minus, carissime domine, dignemini predicto
… per litteras vestras iniungere, ut super exactione unciarum ipsarum
supersedere debeat usque ad aliud dominationis vestre mandatum.


… amico suo Nicolaus de Rocca.
Dedit mihi hactenus vestre bonitatis odor, communis amici potissime

Torna all'inizio