Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 168


offendisset, rex ei hospitium revertenti equum ferocem et indomitum, qui inmenso fremitu
super se sedentes terrae allidere solebat, praeparari fecit. Cui cum episcopus
supersedisset, ita mansuetus extitit, ut eum blando incessu usque ad domum propriam
deportaret. Quod rex audiens, et episcopum ex eo die honore debito coluit, et ei ipsum
equum, quem suae sessioni dedicaverat, dono largitus est.
9. Hac tempestate noctu stella iuxta vergilias caelo sereno inter Domini
natalem et theophaniam apparuit, omnimodo obumbrata, veluti cum luna sub nube est
constituta. Post haec mense Februario die media stella ab occasu exiit, quae cum
magno fulgore in partes orientis declinavit. Dehinc mense Martio Bebius eructuavit
per dies aliquod, et omnia virentia circumquaque prae pulvere et cinere illius exterminata
sunt.
10. Tunc Sarracinorum gens infidelis et Deo inimica ex Aegypto in Africam
cum nimia multitudine pergens, obsessam Cartaginem cepit captamque crudeliter
depopulata est et ad solum usque prostravit.
11. Inter haec Constantinus imperator aput Constantinopolim moritur, et eius
minor filius Iustinianus Romanorum regnum suscepit, cuius per decem annos gubernacula
tenuit. Hic Africa a Sarracenis abstulit et cum eisdem pacem terra marique
fecit. Hic Sergium pontificem, quia in erroris illius synodo, quam Constantinopolim
fecerat, favere et subscribere noluit, misso Zacharia protospathario* suo, iussit Constantinopolim
deportari. Sed militia Ravennae vicinarumque partium iussa principis nefanda
contemnens, eundem Zachariam cum contumeliis ab urbe Roma et iniuriis pepulit.
12. Contra hunc Iustinianum Leo augustalem dignitatem arripiens, eum regno
privavit; regnumque Romanorum tribus annis regens, Iustinianum exulem in Ponto
servavit.
13. Rursumque Tiberius contra hunc Leonem insurgens, regnum eius invasit,
eumque toto quo ipse regnavit tempore in eadem civitate in custodia tenuit.
14. Hoc tempore sinodus Aquileiae facta ob imperitiam fidei quintum universalem
concilium suscipere diffidit, donec salutaribus beati papae Sergii monitis instructa

Torna all'inizio