Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1002


Si autem referatur ad causam primam et remotam, sic attribuitur toti Trinitati,
inquantum tota Trinitas acceptavit nostram redemptionem, et Filium dedit
nobis redemptorem, inquantum per virtutem Divinitatis habuit passio efficaciam
ad satisfaciendum pro toto genere humano. Sed quia ille proprie dicitur
emere qui emptionis pretium solvit, magis quam ille qui emptorem mittit; ideo
proprie loquendo dicitur Christus tantum redemptor; quamvis etiam tota
Trinitas possit dici redemptor.
Et per hoc patet solutio ad utramque partem.
ARTICULUS 5
Utrum Christus reconciliaverit nos Deo
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus non reconciliaverit nos Deo; quod mediatoris est officium.
Nullus enim reconciliatur diligenti, sed odienti. Sed Deus Pater nos diligebat:
quia ipse diligit omnia quae sunt, et nihil odit eorum quae fecit; Sapient. 11.
Ergo Christus nos ei non reconciliavit.
2. Praeterea, Ioan. 3, 16: «Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum
daret». Ergo magis amor Patris est causa passionis quam e converso: et
ita videtur quod per mortem Christi non simus Deo reconciliati.
3. Praeterea, Matth. 22, dicitur, quod homo rex, cuius filium cultores vineae
occiderant, veniens perdidit homicidas illos: et per illum hominem significatur
Deus Pater, cuius filius occisus est. Ergo per mortem Christi sunt inimicitiae
magis auctae quam ablatae.
SED CONTRA, Rom. 5, 10: «Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per
mortem Filii eius».
Praeterea, per satisfactionem Deo reconciliamur. Sed Christus per passionem
suam pro nobis satisfecit. Ergo nos Deo reconciliavit.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod ipse non sit mediator secundum humanam naturam.
Non enim est idem extremum et medium. Sed humana natura est extremum
istius reconciliationis quae fit hominis ad Deum. Secundum ergo quod homo,
Christus non est mediator.
2. Praeterea, medium compositum est ex extremis. Sed compositum ex humana
natura et divina non est in Christo nisi persona. Ergo non ratione humanae
naturae, sed ratione compositae personae est mediator.
3. Praeterea, secundum hoc est mediator secundum quod nos Deo coniunxit.
Sed non potuisset nos Deo coniungere, nisi inquantum est Deus. Ergo secundum
quod Deus, est mediator.

Torna all'inizio