breuiterque explicari non possunt ex parte nostrae aecclesiae
in causa peroratis, contra tantam tantarum auctoritatum euidentiam
paucissimas contradictiones opposuit, epistolam illam precipue
ferens in medium qua beatus Gregorius Londoniensem atque
Eboracensem aecclesiam pares esse nec alteram alteri subiacere
instituit. Quam scripturam cum in rem nichil facere concordi
sententia cuncti protinus definissent, pro eo quod nec ego Londoniensis
episcopus essem nec de Londoniensi aecclesia esset quaestio
instituta, uertit se ad alia egena atque infirma argumenta quae
post paucam moram Christo reuelante paucis sunt obiectionibus
abolita. Quem cum rex dulci paternaque reprehensione argueret
quod contra tantam argumentorum copiam tam inops rationum
uenire presumpsisset, respondit se antea ignorasse Dorobernensem
aecclesiam tot tantisque auctoritatibus tamque perspicuis
rationibus esse munitam. Versus itaque ad preces est; rogauit
enim regem ut me rogaret quatinus omnem mentis rancorem
aduersus eum pro hac causa conceptum omitterem, pacem diligerem,
concordiam facerem, aliqua quae mei essent iuris studio
ei caritatis concederem. Cui peticioni ego libenter et cum gratiarum
actione assensum prebui, quia miserante Deo non ego sed
ille prisce consuetudinis uiolator causa erat istius scandali. Facta
est igitur communi omnium astipulatione de hac re quaedam
scriptura, cuius exemplaria per principales Anglorum aecclesias
distributa futuris semper temporibus testimonium ferant ad
quem finem causa ista fuerit perducta. Cuius exemplar uobis
quoque quibus sanctam totius mundi aecclesiam constat esse
commissam transmittendum curaui, ut ex hoc atque aliis quae
transmissa sunt perspicue cognoscatis ex more antecessorum
quid michi Christique aecclesiae quam regendam suscepi concedere
debeatis. Quod peto honeste et sine dilatione per indultum
sedis apostolicae priuilegium fieri, quatinus ex hoc quoque
quantum me diligatis euidenter possit ostendi; de me autem
reuera estimate quod de fideli ac seruo beati Petri ac uestro
sanctaeque aecclesiae Romanae. Nunquam enim res quaelibet de
archa mei pectoris eicere quauis occasione poterit inauditam illam
humilitatem quam michi extremo hominum tantis indigno
|
|