Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

47


quia nomina vestra scripta sunt in celis". hinc est quod Dominus
in Evangelio, agens de quodam divite splendido et de
quodam paupere ulceroso, nomen divitis nominare noluit, sed tantum
dixit: "Erat quidam dives, qui induebatur purpura et cetera".
nomen vero pauperis nominavit, dicens: "et erat quidam mendicus,
nomine Lazarus". ad innuendum quod nomina malorum
deleta sunt de libro vite, nomina vero bonorum ibi sunt
scripta. utilius est igitur quod nomina nostra scribantur in libro
vite, quam quod nominentur in aliqua civitate; quia illud habet
beatitudinem, istud habet vanitatem quandam. opinio
illorum, qui dicunt quod Ianua est vocata a Iano, ydolo Romanorum
quod antiquitus in Ianua collebatur. [capitulum
secundum].
Alii dicunt quod Ianua isto nomine sit vocata propter Ianum,
ydolum Romanorum quod antiquitus in Ianua colebatur
et ista est opinio et sententia Ugutionis in libro Derivationum.
nec est aliqua infamia civitatis nostre, si dicimus quod
ydola adorabat. excepto enim populo Iudeorum, qui unum solum
verum Deum colebat, totus alius mundus ante Christi adventum
ydolis serviebat. quidam enim adorabant sydera, alij elementa,
alij simulacra sive statuas. sydera quippe multe
provincie adorabant. nam Saraceni adorabant Venerem. pars
Ytalie, que est versus Romam, adorabat Saturnum, alia pars

Torna all'inizio