moxque a Teotonicis ‘Te Deum laudamus’ est excelsa uoce cantatum. Imperator
autem apprehensa pape dextera, ipsum in ecclesiam introduxit, et accepta ab illo benedictione
ad palatium ducis cum suis rediit. Papa uero cum cardinalibus et nuntiis regis iterum
galeas ingressus ad suum hospitium rediit. In uesperis autem imperator per nuntios suos
papam satis affectuose rogauit, ut si ei placeret, sequenti die, in festo scilicet beati Iacobi,
in ecclesia sancti Marci missarum solemnia celebraret; desiderabat enim ab ore eius diuina
officia supplex et deuotus audire. Cuius petitioni papa assensum benignus accommodans,
summo mane cum cardinalibus ad sancti Marci ecclesiam uenit. Cuius uestiarium ingressus,
cum patriarchis, archiepiscopis et episcopis et cardinalibus honorifice satis et ecclesiastice
se induit, et ad celebranda diuina missarum solemnia preparauit. Imperator autem, ut humilitatem,
quam corde conceperat, opere demonstraret, sumto stratoris officio, pallium deposuit,
manu uirgam accepit, laycos de choro expulit et pape ad altare solemniter et processionaliter
uenienti uiam tamquam ostiarius preparauit. Dehinc in choro cum archiepiscopis,
episcopis et clericis Alamannie remanens, quibus eo die cantandi iniunctum erat officium,
missam domini pape deuote satis et humiliter audiebat.
Cumque dicto euangelio papa ascendisset pulpitum, ut alloqueretur populum, imperator
accedens propius, cepit uerba eius attentius auscultare. Cuius deuotionem papa diligenter
attendens, uerba, que ipse litteratorie proferebat, fecit per patriarcham Aquileie in
lingua Teotonica euidenter exponi. Finito autem sermone, et Credo in unum Deum solemniter
decantato, imperator cum suis principibus ad pedes pape deuotus accessit et obtulit.
Finita autem missa, cum papa ad suum palatium uellet redire, imperator dexteram eius accipiens,
eum usque ad portas ecclesie satis honeste deduxit. Cumque equum suum album de
more uellet ascendere, imperator ex alia parte accedens, streuam eius tenuit, et postquam
equum ascendit, ipsum aliquantulum stratoris more per freni lora deduxit, quem papa benedicens,
ad hospitium redire permisit. Ipse uero, clero et populo illum precedente, usque
ad mare descendit. Dehinc galeas ingressus, ad palatium suum cum gloria est et honore
reuersus.
|
|