Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 136


Vos Cherubim simul et Serafim precor agmina celi.
O Michael, Gabriel, Rafael, precor ore fideli,
Oro, Deus Heli doctor adesse velit.
Ordo profeticus, omnis apostolus, ordo polorum,
Ordo monasticus, ecclesiasticus et populorum,
Surgite pro Christi laude, parate chorum.
Una est substantia trium personarum,
Scribere de singulis timeo non parum,
Nam pre magnitutine fugiunt ignarum,
Cum sit ineffabilis trinitas earum,
Tangens montem bestia debet lapidari,
Sic et ego timeo plecti pena pari,
Set per Christum postulo veniam prestari,
Cuius hic in laudibus volo delectari,
Seculorum secula scribere me rogatis;
Cerno, quod mirabile sit opus deitatis;
Inchoare possumus, perficere non satis;
Attamen incipiam nomine Dei patis.
P. 136 v. 6 post chorum addunt B1. D:] Carmina rustica seu puerilia plurima promo,
Ut tamen asserit istoriografus, omnia pono,
Non ibi figmentum cernere posset homo.
Pergit D:] Vos pueri, qui me legitis, qui metra notatis,
Parcite, ne gratis dictamina despiciatis.
Rara solent pueris dicta placere satis.
[INCIPIT LIBER PANTHEON GOTIFREDI VITERBIENSIS CAPPELLANI IMPERATORIS
FREDERICI ET FILII EIUS REGIS HENRICI VI. FINITUS AUTEM EST
ANNO DOMINI 1191.]
PARTICULA I.
De divina essentia ante omnem creaturam.
De mundi origine et omnibus eius etatibus etc.
PARTICULA II.
De angelis et de diabolo et de animabus sanctorum et de questionibus
diversis inde movendis et earum solutionibus secundum sanctos.
Prima creatura fuit angelus alma figura etc.
PARTICULA III.
De celis et de planetis et de stellis et natura et motu earum.
Nunc labor incumbit species describere mundi etc.
PARTICULA IV.
De elementis.
Elementorum naturam et originem exponere intendentes, a summis actoribus accipiemus
etc.

Torna all'inizio