Salimbene de Adam: Cronica

Pag 551


Quomodo facti sunt in desolatione, subito defecerunt,
perierunt propter iniquitatem suam. Velut somnium surgentium,
Domine, in civitate tua ymaginem ipsorum ad nichilum rediges.
Tunc vere poterit dici illud Baruch III: Ubi sunt principes
gentium et qui dominantur super bestias que sunt super terram?
Qui in avibus celi ludunt, qui argentum thesauriçant et aurum, in
quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? Qui
argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum?
Exterminati sunt tamen et ad inferos descenderunt, et alii
in loco eorum surrexerunt. Ipsi etiam dicere possunt quod in libro
Sapientie dicitur de damnatis, V: Erravimus a via veritatis, et
iustitie lumen non luxit nobis, et sol intelligentie non est ortus nobis;
lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias
difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit
superbia, aut quid divitiarum iactancia contulit nobis? Transierunt
omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius preteriens
et tamquam navis, que pertransit fluctuantem aquam, cuius, cum
preterierit, non est vestigium invenire neque semitam carine illius
in fluctibus. Aut avis, que transvolat in aere, nullum invenitur
argumentum itineris illius, sed tantum sonitus alarum verberans
levem ventum et scindens per vim itineris aerem. Commotis alis
transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius;
aut tamquam sagitte emisse in locum destinatum, divisus aer continuo
in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius. Sic et nos nati
continuo desinimus esse, et virtutis quidem signum nullum valuimus
ostendere. In malignitate autem nostra consumpti sumus.
Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt, quoniam spes impii
tamquam lanugo est que a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis
que a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus
est, et tamquam memoria hospitis unius diei pretereuntis.
Pulcher tractatus et utilis de mundi contemptu.
Ideo bene dixit quidam loquens de mundi contemptu:
Mundi prosperitas et vite brevitas multos decipiunt,
dum volunt vivere, preventi funere cito defitiunt.

Torna all'inizio