Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 542


sive communicationem loci, ut homines simul
cohabitent. Consurgit enim ex hoc quaedam iocunditas
et delectatio: nam nullius sine socio iocunda est possessio.
Si quis enim magna multitudine argenti et auri
polleret, et omnibus victualibus abundaret,m et si non viveret
in societate, ut alii suam magnificentiam perciperent,
et ut eis sua bona communicare posset, non multum
reputaret illa. Facta est ergo civitas, ut homines simul in
uno loco viventes, iocunde et delectabiliter conversentur.
Secundo civitas est constituta non solum propter iocunde
et delectabiliter conversari, sed propter ipsum vivere.
Nam homines in eadem civitate existentes deserviunt
sibi ad vitam, et unus alteri subvenit in iis quae sunt
necessaria ad vitae: quod sic esse non posset, si homines solitarii
morarentur. Tertio facta fuit civitas compugnationis
gratia, et propter non iniustum pati. Nam quia homo unus
solitariam vitam ducens, non est sufficiens resistere impugnantibus,
et vitare iniurias et iniustias sibi factas;
constituta fuit civitas, ut homo qui solicitarius se non potest
tueri ab hostibus existens pars multitudinis, tute et absque
formidine viveret. Quarto fuit civitas ordinata propter
commutationes et contractus. Dicebatur enim supra cum
de legibus tractabamus,quod facere commutationes, et
contractus erant secundum ius gentium, et erat proprium
humano generi: quia enim nullus homo habet omnia sufficientia
ad vitam, nisi commutet ea quibus abundet in
illa a quibus deficit, ideo necessariae fuerunt emptiones,
venditiones, commutationes, et contractus, quae omnia
quia facilius fiunt hominibus simul conviverent, constituta
fuit civitas, ut homines simul convenirent. Quintum
bonum ad quod civitas ordinatur, est communicatio
connubiorum. Nam homines simul conviventes ad invicem
amicitiam contrahunt, et ut firmius se diligant, vel
propter aliquod aliud bonum, quod vident inde consurgere,
iungunt connubia et fiunt ad invicem affines. Sextum

Torna all'inizio