Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 331


virilem supplere non possit absentiam, nihilommus tamen
abinde non discedit; dictus magister nostro culmini supplicavit
ut domum et filios socrus ipsius quos ex causa
praedicta deseruit, sub nostra protectione recipi mandaremus.
Cujus supplicationibus inclinati, fidelitati tuae
praecipiendo mandamus, quatenus domum, terram et
filios mulieris ipsius non permittas ab aliquo molestari,
sed ipsos in eorum juribus, auctoritate nostri culminis,
manuteneas et defendas.
n. 31
Ex litteris tuis, frater, quas apud Ortonam de manibus
T. gratanter accepi, orta est mihi laeticiae plenitudo, ubi
sub novo coelo et inter acervos novarum mores et linguas,
tam dulcis fratris lepidis me recreationibus visitarent,
nec aliquo minus gloriosum fecere legentem quem
ex eis dijudicavi meritum nec privatum fratris affectibus
etiam in remotis. Et hic est verae germanitatis zelus,
purae fraternitatis affectio et sincera sinceritas dilectorum.
Ad hoc dum mittentis nomen legi suprascriptum in
margine, tecum protinus una fui, nec obstitit mediatio
interjectae telluris quin in ictu oculi transcursis tot spaciis
totus essem. Dum vero consilium persuasionis tuae
oculo insatiato relegi, in tali proposito amplexus sum et

Torna all'inizio