Jordanem et multi eorum fuerunt circumcisi: ibi habitavit Heliseus
propheta longo tempore.
Prope Galgala ad duo miliaria. est torrens Carith. ubi precepit
Dominus Helye prophete. ut habitaret ibi. et veniebant corvi et
pascebant eum. et. dum levare vellet Dominus Helyam in celum. de
Galgala recessit. et ivit Jerico et postea ad Jordanem. et cum pallio suo
divisit Jordanem et transivit siccis pedibus cum Helyseo propheta. et
ultra Jordanem. apparuit currus igneus. qui levavit eum in celum: illum
locum ego vidi. de monte alto. ubi Cristus fuit temptatus. legas in libro
Regum et invenies: [in Galgala] unde fui ad torrentem Carith. Prope
Quarantenam ad duo miliaria in planicie usque orientem et usque Jordanem.
est civitas Jherico. magna et fortis. nunc autem parva. sine
vallis. fossis et portarum municione. sed est facta ad modum ville:
bene tamen apparent vestigia sue magnitudinis. destructa enim fuit a
Josue. quum transivit Jordanem cum populo Isrhaelitico. Ego transivi
per eam.
De Jherico ad quinque miliaria versus Jordanem. est monasterium
Sancti Johannis Baptiste. in quo habitant calogeri greci. cristiani
religiosi: et est ibi sanctissimum brachium cum manu prophete et plusquam prophete beati Johannis Baptiste. Ego fui in illa ecclesia et vidi
et tetigi manibus mei et deosculatus fui pluries illam benedictam manum
cum brachio. Est enim in una cassia lignea modici valoris. sed manus et
brachium sunt cooperta de argento preterquam digitos et manus. qui
possunt tangi ab omnibus. et sunt ibi ungule et caro super ossa.
De monasterio Sancti Johannis Baptiste ad unum miliare est ille benedictus
fluvius Jordanis. qui nascitur de uno fonte. qui vocatur Dan.
et de alio fonte. qui vocatur Jor. et Jor et Dan dicitur Jordanis: ad
hunc fluvium perveni in die Sancti Laurencii. et ibi per totam diem steti
et me lavi. fluvium intravi. ipsum pertransivi. cappas et omnes vestes
meas in eo proiectas. de aqua in uno vaso recepi et mecum portavi
|