Salimbene de Adam: Cronica

Pag 152


habitarem in civitate Fanensi, supervenerunt duo fratres, qui ab
Ungária unum grandem piscem pretiosum et salsum in sextoriis
ligatum in somariis deportabant, quem vidi, et fratri Helye a
ministro Ungárie Assisium mittebatur. Ideo congruit Helye quod
Samuel dixit Sauli, I Reg. IX: Et cuius erunt optima queque
Israel? Nonne tibi et omni domui patris tui?
Item tempore illo,
procurante ministro, rex Ungarie misit Assisium magnam cuppam
auream, in qua capud beati Francisci honorabiliter servaretur.
Cum autem portabatur et in conventu Senensi quodam sero
in sacristia ad custodiendum poneretur, quidam fratres, curiositate
et levitate ducti, optimum vinum biberunt cum ea, volentes
in posterum gloriari quod cum cuppa regis Ungárie ipsi bibissent.
Sed guardianus conventus Senensis, qui magnus zelator
erat iustitie et honestatis amator, nomine Iohannettus, qui etiam
de Assisio fuerat oriundus, cum cognovissset hec omnia, precepit
refectorario, qui similiter frater Iohannettus de Belfort dicebatur,
ut in sequenti prandio poneret coram quolibet illorum, qui cum
cuppa biberat, unam ollam parvulam, nigram et tinctam, quam
pignattam dicunt, in quibus oportuit eos bibere, vellent nollent,
quatinus, si vellent in posterum gloriari quod cum cuppa regis
Ungárie quandoque iam biberant, possent similiter recordari
quod, propter illam culpam, cum olla tincta bibissent. Hinc beatus
Basilius in libro quem facit de operibus sex dierum, qui Grece
«Exameron» appellatur, dicit quod ante peccatum «erat rosa sine
spina, postea autem pulcritudini huius floris spine coniugata est,
ut iocundo voluptatis iuxta habeamus adiacentem tristitiam,
rememorantes illius peccati propter quod terra nobis spinas ac
tribulos oriri facere condemnata est».
Quod VI genera hominum leguntur clamasse ad Deum.
Nota igitur propter predicta quod Dominus Ordini fratrum
Minorum dicit in psalmo: Invoca me in die tribulationis, et eruam
te, et honorificabis me
. Cui respondet: In tribulatione mea invocavi
Dominum et ad Deum meum clamavi. Et exaudivit de templo sancto

Torna all'inizio