Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 208

Liber III


summatim attingemus, ut ex iis unicuique aditus ad caetera praebeatur. In omni autem consolatione tria illa potissimum, quae Cicero docet, quasi fundamenta quaedam nobis sequenda etiam censeo. Primum, ut in re boni plurimum aut nullum malum aut quam minimum malum esse doceamus. Deinde, ut de communi vitae conditione aut de eius ipsius ad quem scribimus, propria disputemus. Tertio, ut summam stultitiam esse doceamus, frustra confici moerore, quum intelligamus ea ratione profici nihil posse. Quae quidem quum omni aegritudini communia sint, qua ratione possint singulis generibus accommodari, nunc breviter subiiciemus.
De consolatione paupertatis.
Cap. XI.
Omnis igitur aegritudo, ut breviter complectamur aut ex opum aut ex honorum aut ex patriae aut ex suorum aut ex valetudinis amissione suscipitur. Si quem aut ex opum amissione aut etiam inopia moerentem consolabimur, primum quidem ostendemus, quam multa ac magna ex divitiis mala nascantur, ut ignavia, luxuria, libido, avaricia, odia, contentiones, caedes, bella, urbium eversiones et quae sunt generis eiusdem. quantas etiam hominibus curas, sollicitudines, molestias, quantos labores opum tum comparatio, tum

Torna all'inizio