| "hec sospes, sospitis".  77  Excipiuntur que penultimam  ae  diptongum
 habent, uel que a uerbis deriuantur  e  penultimam habentibus
 queque  e  seruant in genitiuo, ut "prepes, prepetis", "teres,
 teretis" (a "tero, teris"), "hebes, hebetis" (ab "hebeo").  78  Sic declinantur
 etiam  i  ante  e  habentia, ut "paries, parietis", "inquies"
 (quod producit penultimam, "inquietis", quamuis in nominatiuo  e
 corripiat); sic etiam feminina, "seges, segetis", "teges, tegetis".  79
 Notandum autem quod a "pede" uel a "sedendo" composita per
 dis  efferunt genitiuum, et a "pede" composita  e  seruant, a "sedendo"
 e  in  i  mutant, ut "quadrupes, quadrupedis", "compes, compedis",
 "obses, obsidis", "deses, desidis".  80  Excipitur "apes, apis",
 quia hoc solum a "pede" compositum secundum quosdam  e  longam
 seruauit, quamuis etiam alia composita a "pede" auctores
 producant.  81  Notandum etiam "pubes, puberis" et "pubes, pubis"
 pro ipsa re.  82  In  es  uero  productam   i  antecedente ablata  s  et
 addita  i  faciunt genitiuum, ut "meridies, meridiei", "dies, diei",
 "acies, aciei".  83  Excipitur "quies, quietis" (et "quiei" secundum
 antquos); sic ex eo compositum "requies, requiei" et "requietis".
 | 
 |