Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 76

Liber I


inter se vel benefacta comparamus ostendimusque illud, de quo agimus, caetera superare. Alius locus est per quem negotium breviter ponimus ante oculos, ut geri videatur et quae vel bona vel mala consequi eam rem soleant, enumeramus, ut earum rerum enumeratione negotium ipsum augeatur. Alius est per quem petimus ab hominibus, ut res nostras ad sese referant et de se ac de suis geri putent idque de nobis ac de nostris parentibus, liberis, uxoribus ac de rebus omnibus statuant, quod de suis statui velint. Alius est per quem ostendimus hoc facinus etiam hostibus admirandum vel detestandum videri. Atque ab his potissimum locis communibus amplificatio sumi solet. Proprios causae scriptor ipse iudicabit. Neque vero omnibus his semper est utendum, sed ut quisque ad nostram causam maxime faciet. Illud in primis videndum est, ut hos locos sive ad laudem sive ad vituperationem sive ad indigniationem sive ad consolationem sive ad aliam rem quampiam apte convertamus, ne in conclusione tantum, sed in caeteris quoque partibus praefertimque in argumentationibus, amplificationem accommodate collocemus.
De miseratione.
Cap XXXI.
Miseratio, sive misericordia est affectus animi, per quem alienos casus dolemus et ad praestandum

Torna all'inizio