Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, malum per se loquendo privatio
quaedam est alicuius boni; bonum autem in perfectione et actu consistit;
unde oportet secundum distinctionem perfectionum, distinctionem malorum
esse. Est autem duplex actus vel perfectio; scilicet actus primus, et secundus.
Actus primus est ipsa prima forma; actus secundus est operatio; et ideo ex privatione
utriusque perfectionis diversae mali differentiae consurgunt. Si enim
privetur aliqua forma vel perfectio alicuius rei naturalis, dicetur esse malum
naturae si autem privetur perfectio operationis, dicetur esse peccatum: quia ut
2 Physic. dicitur, peccatum est in his quae nata sunt finem consequi,
cum non consequuntur. Quaelibet autem res per suam operationem finem suum
nata est consequi; unde oportet quod peccatum in operatione consistat, secundum
quod non est directa ut finis exigit; secundum quod grammaticus non recte
scribit, nec parat recte medicus potionem.
Sed, ut in 5 Metaph. dicitur, bonum et malum quodam speciali modo
est in his quae per electionem agunt, quae rationem finis cognoscunt, et finem
sibi determinare possunt; et ideo peccatum in talibus quamdam specialem mali
rationem accipit, ut scilicet peccatum in eis etiam culpa dicatur; unde peccatum
in pluribus quam culpa est: quia ut ex 2 Physic. habetur, peccatum
est et in his quae secundum naturam sunt, et in his quae sunt secundum
artem; sed culpa non potest esse nisi in his quae per voluntatem sunt: nihil
enim culpae rationem obtinet nisi quod vituperabile est; neque vituperium alicui
debetur propter inordinatum actum, nisi ille actus suo dominio subiaceat.
Habere autem dominium super suos actus, ut scilicet possit facere et non facere,
voluntatis proprium est. Unde culpa super peccatum addit ut sit voluntatis
actus. Similiter etiam malum naturae in electionem habentibus specialem
quamdam rationem mali accipit, scilicet rationem poenae, inquantum voluntas
defectui dissentit; unde omnis poena malum naturae est: dicitur enim poena
malum, ut Augustinus dicit: quia naturae bonae nocet, inquantum subtrahit
sibi id per quod natura perficitur, vel in suo esse naturali, ut caecitas, vel
in naturae superadditis, ut subtractio gratiae, vel huiusmodi. Quidam tamen
dicunt, quod etiam in brutis defectus rationis rationem poenae sortitur; sed
melius videtur ut poena non sit, nisi ubi culpa esse potest. Et ita patet quod
malum rationalis creaturae sufficienter et convenienter per poenam et culpam
dividitur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod nomen «defectus» potest sumi vel negative,
vel privative. Si sumatur negative, sic non omne quod habet defectum alicuius
boni, continuo malum est: quia malum privatio est; unde non est nisi defectus
eius quod quis natus est et debet habere. Si autem privative, sic patet quod non
|
|