Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 60


I. 1 Plures a me libri compluresque emissi sunt in
omni fere doctrinarum genere, in quibus quod a nonnullis
magnisque et longo iam evo probatis auctoribus
dissentio, cum sint, qui indigne ferant meque ut temerarium
sacrilegumque criminentur, quid tandem nunc
facturi quidam putandi sunt? Quantopere in me debacchaturi?
Et, si facultas detur, quam avide me ad
supplicium festinanterque rapturi? Qui non tantum
adversus mortuos scribo, sed adversus etiam vivos,
nec in unum alterum ve, sed in plurimos, nec contra
privatos modo, verum etiam contra magistratus. At
quos magistratus? Nempe summum pontificem, qui
non temporali solum armatus est gladio regum ac principum
more, sed ecclesiastico quoque, ut ab eo neque
supter ipsum, ut sic loquar, clipeum alicuius principum
protegere te possis, quominus excommunicatione,
anathemate, execratione feriare. Quod si prudenter
ut dixit sic fecisse existimatus est, qui inquit: nolo
«scribere in eos, qui possunt proscribere», quanto mihi
magis idem faciendum esse videatur in eum, qui ne
proscriptioni quidem relinquat locum? Quique invisibilibus
me potestatis sue iaculis persequatur, ut iure

Torna all'inizio