: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 238


Item forma privilegii tabellionatus.
Ne contractuum memoria deperiret, inventum est tabellionatus officium,
quo contractus legitimi ad cautelam presentium et memoriam futurorum,
manu publica notarentur. Hinc est quod predictum officium, ad
quod fuisti per dilectum filium … super hoc examinatorem deputatum a
nobis repertus ydoneus, cum potestate dandi tutores et curatores, interponendi
decretum, decernendi alimenta, testes recipiendi et publicandi acta
et prothocolla, necnon auctoritatem prestandi emancipare, manumittere et
adoptare volentibus, tibi duximus concedendum, ut illud prudenter et
fideliter exequaris, et ad te, cum necesse fuerit in hiis, que ad officium
ipsum pertinent, recurratur. Nulli ergo etc.


… cardinalis … cappellano nostro.
Vite decor, religionis honestas, conversationis et fame laudabilis odor, de
quibus nobis tam experientia preterita quam fidedignorum testimonio
merito commendaris, efficaciter nos inducunt, ut te et tuum monasterium
favore benivolo iugiter prosequamur. Volentes itaque tibi gratiam facere

Torna all'inizio