laboribus. Tu vero eloquencie sublimitate resplendens non in solamine ac
levamine circa me, sed in famine et cunctamine delectaris in trasmittendis
michi frequenter paginis, quas formando formis conformas ethereis quam plurimum
studiosim. Nunc autem me venustis et amenis verborum floribus copiosius
solito respersisti, sed in eis, karissime, quamvis rosarum et liliorum suavitatem
immo decorem pretendant, incendium sensio urticarum. Recepi siquidem
tuas prolixi dictaminis litteras speciosas admodum, sed spinosas, novo loquentes
stilo novisque organis concinentes, litteras quippe commendacionibus detestantes,
preconiis deprimentes, laudibus derogantes, oraculis impetentes. In quibus
utique me pungis et ungis, mulces et mordes, lenis et ledis, laudas et
illudis, suaviter seviens, dulciter exacerbans, iocose iaculans et honorabiliter
inhonorans. Unde favum mellis ore portas, sed molestum sub eo importas aculeum,
pregravatum agendorum sarcina socium non subportas, confluentia undique
suis humeris onera non comportas, sed unde magis suus affligitur spiritus
adaportas cumque tuis magnis et magicis dictis ac serenis et syrenicis cantibus
immani stuporis exemplo deportas exilium sicque de me iuxta libitum triumphum
et gloriam cum multa insultacione et exultacione reportas. Estne ista
socialis caritas vel cara societas? Non certe, sed quasi hostilis adversitas vel
adversa hostilitas. Estne ista humana benignitas vel benigna humanitas? Non
certe, sed pocius ferina impietas et impia feritas, quia diffamarunt tua me
labia largamque nimis verbis dedisti leticiam, aperiens super me os tuum et
linguam diffuse relaxans, linguam a facto eruditam, peritam, loquentem, audentem,
disertam, expertam, acutam, solutam, facundam, fecundam, elimatam, ornatam,
captam, promptam, politam, expeditam; linguam magniloquiam, ne dicam
maliloquiam; etsi forte probrosam, non tamen dolosam linguam, audacem et
edacem, vivacem, minacem atque mordacem. Ego vero ad pacienciam et fortitudinem
animum preparavi, ut a te toleranter audiam et humiliter sufferam etiam
duriora, quia sensati hominis est non incandescere cum irato, cuius indignacionem
pocius mitigaret mollibus quam asperis irritaret. Cum enim varius
inter nos de abysso sermo discurrerit meaque certa illa prevaluerit efficacia
vive vocis opinio racionis, scio quod de hoc erubescis et crescente intra turbacione
non potes commoti restringere motum cordis, quin bullientem intrinsecus
iram extrinsecus evomas et adversus me verba fatuositatis erutes. Sed quia
subtectus ignis plus estuat et dolor suppressus acrius convalescit, quoniam inclusa
flamma, si non vaporet exterius, interius magis urit, michi certe plus placet
quod tuam iracondiam latis contra me probris foras esundas et te non confundas,
quam frenans adversus me labiis tanto tacituris silencio incandescas
et ingenti angustia torquearis. Verum cum investigacionem abyssi nimium
curiosus iam dudum acceperis et per accensum studium et studiosam accensionem
ad illius profunda et obscura demergeris, nec minori me circa eam
sollicitudine anxiaris. Et dic michi si amodo post tam longum demersionis
excursum, vel adhuc mergeris et instabili lapsu fluis. Dic michi: manes iam
vel adhuc manas? figis iam pedem vel adhuc fluido gressu decurris? es in
|
|