Clara Assisiensis: Epistola ad sanctam Agnetem de Praga [I]

Pag 2265


et aeterna gloria vitaque beata
procul dubio exhibetur!
O pia paupertas,
quam Dominus Iesus Christus,
qui caelum terramque regebat et regit,
qui dixit etiam et sunt facta,
dignatus est prae ceteris amplexari!
Vulpes enim foveas, inquit, habent et volucres caeli nidos, Filius
autem hominis
, id est Christus, non habet ubi caput reclinet,
sed inclinato capite tradidit spiritum.
Si ergo tantus et talis Dominus in uterum veniens virginalem,
despectus, egenus et pauper in mundo voluit apparere, ut homines,
qui erant pauperrimi et egeni, caelestis pabuli sufferentes nimiam
egestatem, efficerentur in illo divites regna caelestia possidendo,
exsultate plurimum et gaudete, repletae ingenti gaudio et laetitia
spiritali, quia, cum vobis magis placuisset contemptus saeculi quam
honores, paupertas quam divitiae temporales et magis thesauros in
caelo
recondere quam in terra, ubi nec rubigo consumit, nec tinea
demolitur et fures non effodiunt, nec furantur, merces vestra copiosissima
est in caelis
, et fore digne meruistis soror, sponsa et
mater altissimi Patris Filii et gloriosae Virginis nuncupari.
Credo enim firmiter vos novisse, quod regnum caelorum nonnisi
pauperibus a Domino promittitur et donatur, quia dum res diligitur
temporalis fructus amittitur caritatis; Deo et mammonae
deservire non posse
, quoniam aut unus diligitur et alter odio habetur,

Torna all'inizio