Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 24


fratri et reliquo exercitui, quorum auxilio tanti culmen honoris attigerat, referens,
fratrem cum exercitu per urbes et castra totius provinciae, ut suo imperio subdantur, dirigit,
ipse interim a labore se apud Regium recreans.
XXXVI.- Rogerius vero, huius artis non ignarus, sapienter exercitum ducens, brevi
spatio temporis, nunc minis terrendo, nunc blandimentis mulcendo, undecim famosissima castra
lucratus est, in tantum ut jam in tota Calabria nec unum castrum reluctari praesumeret,
excepto solo Sckillacio, quod illi tenebant, qui a Regio exierant.
XXXVII. - Quod Rogerius obsidens, cum videret celeriter non posse capi, exercitum
vero suum laboris taedio affici, castellum quoddam ante portam firmavit militibus, qui Sckillacium
sollicitarent, et his, quae militibus necessaria erant, muniens, exercitum ab expeditione
solvit. Porro illi, qui a Regio Sckillacium ingressi fuerant, cum viderent se ab illis
nimium infestari, quos Rogerius in novo castello ad hoc posuerat, nec diu ferre posse, de
nocte navem ingressi, Costantinopolim aufugiunt. Sckillacenses vero, Rogerio arcessito, pacem
anno Domini MLIX facientes, castrum reddunt. Sicque tota Calabria, in cospectu
Guiscardi ducis et Rogerii fratris sui sedata, siluit.
XXXVIII.- Sed, ne aliquis existimet illos, qui in Apuliam cum aliis fratribus non venerunt,
minoris valentiae a reliquis fratribus fuisse, et ideo in Normannia remansisse, de
Serlone pauca dicenda sunt. Hic denique, cum in Normannia inter militia laudabiliores
appretiaretur, a quodam potente injuriam passus, dum vindicare studet, illum interficit.
Unde iram Roberti comitis, filii Riccardi secundi, patris vero famosissimi regis Anglorum
Willelmi, ferre non valens, in Britanniam declinavit. Ubi aliquandiu commoratus, omnium
gratiam strenuitate sua obtinuit; perque legatos pacem a comite Roberto expetens, nec obtinens,
multis incursionibus Normanniam lacessivit.
XXXIX. - Et cum quodam tempore idem comes Robertus in confini Franciae et Normanniae
castrum, quod Teulerias dicitur, obsedisset, miles quidam francigena, a castro de die
in diem exiens et singulare certamen ab exercitu Normannorum expetens, multos prosternebat.
Comes vero, damnum suorum timens, omnibus interdixerat ne aliquis illi obviaret;
sic suis excusationem tribuens, ut, cum quod periculosum erat, refugerent, non hoc jam timori
sed principis interdictioni ascriberent. Quod cum Serloni in Britannia, ubi tunc temporis
morabatur, relatum fuisset, ignominiam populi sui non ferens, duobus tantum armigeris comitatus,
Teulerias venit: summo diluculo ante portam singulare certamen offerens, de equo
hasta innixus expectat. Porro ille, qui alios dejcere solitus erat, indignatus, cum maximo
furore splendidus in armis, frementi equo advolat: quis sit, requirit, ut a loco recedat, vitam
tuendo hortatur. Illo nomen revelante, sed a loco recedere nolente, dum fortiter congreditur,
aliorum prostrator forti hastili prosternitur. Serlo, pluribus utriusque partis aspicientibus,
non tamen quis esset scientibus, victor ad gloriam Normannorum efficitur. Sicque

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio