consulum de inde in antea nullatenus venderet nec alio 
aliquo modo in alium transferret; alioquin, qui contra hoc 
preceptum ageret, tam emptor quam venditor, utrique ipsi 
et eorum res in bannum publice forent, et insuper etiam 
venditore precio carente emptor ipsam rem amitteret, et — 
quod deterius fuerat — precium et res communi de Mediolano 
devenirent. His autem a Laudensibus auditis, quamvis valde, 
ut de tam detestabili re esse poterant, mesti fuere, tamen ipsi 
ex bono optimoque servicio Mediolanenses vincere se posse 
putantes, nihilominus eis etiam postea serviere. Preterea 
quoque aliud nefandissimum ius insuper Mediolanenses 
super Laudensibus statuere: hoc videlicet ut, si quis aliquem 
ex Laudensibus inveniret, qui extra Laude ad habitandum 
exiret vel aliquid ex suis rebus alibi deferret, quod omnis, 
quicumque eos inveniret, eos caperet et omnia eorum bona 
auferret, ac deinde suum proprium foret; et insuper etiam 
Laudensis, qui deferebat, in banno eorum publico ipse et omnes  
res ipsius forent. Propter quam etiam occasionem sceleratissimam 
ipsi Mediolanenses plus de trecentis libris valentia 
Laudensibus abstulerunt. 
Insuper etiam in sequenti mense Novembri eiusdem supradicti 
anni de indictione sexta Mediolanensium consules 
Laude venientes ipsis Laudensibus fodrum petierunt et, nisi
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
 
  |