Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 62


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 22
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit principium humani casus ex parte tentatoris, hic determinat
principium intrinsecum ex parte ipsius hominis peccantis, et dividitur in
partes duas: in prima inquirit quod fuerit in homine primum peccatum, origo et
radix peccatorum sequentium; in secunda inquirit quod fuerit principium illius
primi peccati, ibi: «Solet etiam quaeri, cum sine vitio esset natura hominis;
unde consensus mali processerit». Prima dividitur in partes tres: in prima dicit
quod primum peccatum in homine fuit elatio; in secunda ostendit quod diversimode
fuit in viro et muliere, ibi: «Et talis quidem elatio in mente mulieris fuit»;
in tertia ex hoc concludit, peccatum mulieris gravius peccato viri fuisse, ibi:
«Ex quo manifeste animadverti potest quis eorum plus peccaverit».
Circa primum tria facit: primo ponit quorumdam opinionem et rationes eorum,
ponentium superbiam in corde hominis etiam tentationem daemonis praecessisse;
secundo obiicit in contrarium, ibi: «Quod si ita fuit, non ergo alterius suggestione
prius peccavit»; tertio determinat veritatem, ibi: «Quocirca praedicta
Augustini verba pium ac diligentem lectorem efflagitant».
«Et talis quidem elatio in mente mulieris fuit». Hic ostendit qualis fuerit elatio
viri et mulieris: et primo qualis fuerit elatio mulieris; secundo qualis fuerit elatio
viri, ibi: «Solet quaerit utrum illa talis elatio et amor propriae potestatis in
viro fuerit, sicut in muliere».
«Ex quo manifeste animadverti potest, quis eorum plus peccaverit». Hic concludit
ex praedictis quod peccatum mulieris gravius fuit peccato viri: et primo
ostendit propositum; secundo obiicit in contrarium, ibi: «Sed huic videtur contrarium
quod Augustinus... ait». Quod autem peccatum mulieris gravius fuerit
ostendit tripliciter: primo ex motivo ad peccandum, quia ex maiori superbia;
secundo ex offensa, quia in plures peccavit, ibi: «Quae etiam in se et in proximum
et in Deum peccavit»; tertio ex poena, quia gravius punita est, ibi: «Inde
etiam colligitur quod mulier plus peccaverit, quia gravius punita est».

Torna all'inizio