Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 75

Tomus I


qui Christi vicarius diceris et Petri successor,
etiam humilis piscatoris, cur accensus
furore, refugis id pro quo rex omnium induit
formam servi; dic rogo, quid resurgens
a mortuis dixit primo discipulis, ille Magister
omnium magistrorum? Non, inquit, arma
et scutum sumite, nec sagittam vel gladium,
sed pax vobis. At quid gloriaris in malitia,
qui solus in orbe diteris fraude et dolo?
Quid aliud nisi pacem hymnus dicit angelicus,
et tertius agnus Dei: vel quid ille mirabilis
Regis aeterni filius, corporali praesentia discessurus,
tunc reliquit discipulis, cum rediit unde
venit. Certe pax et dilectio sunt principaliter
illa duo, quae teneri voluit post discessum.
Ergo, si Christi vicarium, et Petri
te asseris successorem, a Christi prorsus et Petri
tramite non discedas. Sed actus concordent
actibus, et Campanus inhaereat Galilaeo.
Istud autem satis, et merito turbat Christi fidelium
puritatem, quod Petrus relictis omnibus
et rete, sequi, Christo vocante, voluit
viam vitae: qui tanquam omnia possidens,
et nil habens, a thesaurum coelestis patriae
semper ardentius aspirabat. Tu vero nihil prorsus
habens, omnia autem possidens,
quaeris semper quid devores et diglutias,
nec sedare potest aliquando totus mundus tui
ventris ingluviem, quia tibi non

Torna all'inizio