dicit, inquantum amici erant. Et ideo sapientiae donum dilectionem quasi principium
praesupponit, et sic in affectione est. Sed quantum ad essentiam in
cognitione est; unde ipsius actus videtur esse et hic et in futuro divina amata
contemplari, et per ea de aliis iudicare non solum in speculativis, sed etiam in
agendis, in quibus ex fine iudicium sumitur; et ideo Gregorius
sapientiam contra stultitiam ponit; quae importat errorem circa finem intentum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod saporem sapientia importat quantum ad dilectionem
praecedentem, non quantum ad cognitionem sequentem, nisi ratione
delectationis, quae ipsam cognitionem in actu exequitur. Vel dicendum, quod
dictum ecclesiastici non intelligitur quantum ad similitudinem nominis cum
sapore: quia illa similitudo, etsi sit in lingua latina, non tamen est in aliis linguis:
sed loquitur quantum ad significatum quod omnes concipiunt de nomine
sapientiae, in quacumque lingua dicatur.
Ad secundum patet solutio per id quod dictum est in corp.
Ad tertium dicendum, quod pacificatio illa pertinet ad effectum ordinationis
sapientiae, quia omnis ordinans pacem intendit; non autem quantum ad essentialem
ipsum actum.
ARTICULUS 2
Utrum intellectus sit donum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod intellectus non sit donum. Nullum enim donum, secundum
quod nunc de dono loquimur, est nobis a natura. Sed intellectus est nobis naturaliter
insitus. Ergo intellectus non est donum.
2. Praeterea, ea quae sunt unius divisionis, videntur esse unius rationis. Sed
intellectus quandoque dividitur contra voluntatem, quandoque autem contra
rationem. Sed voluntas non est donum neque ratio. Ergo neque intellectus.
3. Praeterea, Gregorius dicit in principio Moral., quod intellectus in die
suo pascit, dum de auditis mentem illustrat. Ergo intellectus est ex auditu, sicut
et fides. Sed fides non est donum, sed virtus. Ergo intellectus non est donum.
SED CONTRA est quod dicitur Isai. 11, ubi spiritus intellectus computatur inter
septem dona Spiritus Sancti.
Praeterea, donorum propria est ratio, ut prius dictum est, ut per ea quis super
humanum modum operetur. Sed operatio intellectus praecipue est supra hominem,
ut dicitur in Ethic. Ergo intellectus maxime debet dici
donum.
|
|