Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber VI

Pag 187


Aspicit hanc animo regum pater optimus unam
errantem Alfonsus tacitasque extendere palmas
sentit et in casus letam procedere nostros
nostraque velatis properare ad funera cultris;
hanc videt immitem nostro gaudere dolore
fortunasque sequi Troum zephirisque secundis
plaudere et in terris omnem sperare salutem
esse procul nobis, iterum nec surgere christos
nec posse extinctas armis attollere vires.
His contenta malis falsisque facillima tantis
credere, quae vanam delectant undique mentem,
pascitur a vento votoque tenetur inani.
Falleris, urbs varios arcus succincta colores,
atque aliter sentire potes cum colligit omne
iuditium secum tua mens et pectora sensus
sollicitent capitisque tui nec dormiat ordo!
Olim praesidium tua lesa potentia sensit
principis invicti, cum, motis menia contra
civibus, Alfonso censum miseranda ferebas,

55




60




65




70


Torna all'inizio