Alter ubi est igitur?» «Fili carissime,» dixit
«Huc et luxus iners et dura superbia nunquam
Ascendunt. Illum sua pessima crimina Averno
Merserunt, atrox animus nomenque superbum.
Hunc exposcis enim qui sceptra novissima rexit
Rex ferus et feritate bonus; nam tristia passe
Hic Libertatis primum Urbi ingessit amorem.
Quin tu animas letas melioraque regna tenentes
Cerne catervatim, vere virtutis amicos.»
Tres simul ante alacres alternaque brachia nexi
Ibant. Hos leto celebrabant agmina plausu
Umbrarum atque omni devotum ex ordine vulgus.
Substitit admirans: «Que tanta est gratia» dixit
Ista trium? Quis tantus amor connectit euntes?»
«Hos idemque parens eademque» ait «extulit alvus:
Hinc amor. His ipsis libertas credita quondam
Hinc favor. Heu iugulos et vulnera cruda duorum!
Aspice: utrique recens nitet ut generosa cicatrix
Pectore in adverso! Populorum fata potentum
Tergeminis mandata viris, ut sanguine pauco
|
540
545
550
555
|