17. AUGUST. ( lib. LXXXIII quaest. , quaest. 67)  
 Vanitati enim . Homo quippe sponte peccavit, sed non  
sponte damnatus est. Peccatum itaque spontaneum  
fuit; contra, praeceptum facere, veritatis. Peccati  
autem poena, subjicit fallaciae. Non enim [ al. , ergo]  
sponte vanitati creatura subjecta est. 
18. ( Ibid. )  Sed propter eum . Propter eum qui  
subjecit eam in spe, id est, propter ejus justitiam  
atque clementiam, qui nec impunitum peccatum  
relinquit [ al. , reliquit], neque insanabilem voluit  
esse peccantem. 
19. AUGUST. ( Contra Priscill. et Origen. , ad consult.  
Oro. c. 8, tom. VI.)  Omnis creatura . In unoquoque  
homine omnis creatura intelligi potest, quia  
rationalis in illo est, quam angeli habere creduntur;  
sensualis, cum bestiis; vitalis privata sensu, cum  
arboribus. Nam in nobis sine sensu nostro fiunt corporis  
incrementa. 
20. LANFR.  Redemptionem corporis . Vere exspectamus 
redemptionem corporis, quia speramus quod 
est. Ubi dicit per patientiam exspectamus, speramus,  
quia spe salvi facti sumus, et hoc probat, quia quod  
non videmus, speramus, scilicet a Deo promissum;  
sed redemptio corporis est promissa. Probat, quod  
non videmus speramus, quia quod videmus non  
speramus. Et hoc probat, quia visio nostra non est  
spes. Et hoc probat, quia spes quae videtur non est  
spes, quia nulla visio, spes est. Et hoc probat, quia  
quod videt quis, quid sperat? Quia nullus videns  
sperat. Vel ita: utrum exspectemus redemptionem?  
Respondetur, vere, quia speramus quod spe salvi  
facti sumus. Ita explicat: si speramus, exspectamus 
quod est: Si autem quod non videmus speramus,  
per patientiam exspectamus (assumptio) sed speramus  
quod non videmus. Et hoc probat quia quod  
videtur, non speratur quod est; spes autem quae videtur,  
non est spes. Et hoc probat; nam nullus videns  
sperat quod est; nam quod videt quis quid sperat? 
21.  Spe enim . Quasi aliquis diceret: nonne qui  
Deo serviunt, etiam in hac vita a vanitate et corruptione  
liberantur? Huic objectioni respondet  
Apostolus, dicens: Spem habemus ut in aeterna vita 
  |  
  |