Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 226


Qualis sit communitas domus, et quod oportet
domum ex pluribus constare personis.
Cap. IIII.

Est autem ex praecedenti capitulo aliqualiter declaratum,
qualis sit communitas domus: cum ostensum
sit quod homo est naturaliter animal domesticum, et quod
communitas domus est quodammodo naturalis. Attamen
quia per hoc non sufficienter habetur qualis sit huiusmodi
communitas, ideo intendimus aliqua dicere de
communitate domestica. Sciendum ergo, Philosophum
I. Politicorum sic describere communitatem domus.
videlicet, quod domus est communitas secundum naturam,
constituta quidem in omnem diem. In hac autem
descriptione aliquid declaratum est per praecedens capitulum,
et aliquid restat ulterius declarandum. Nam quod
domus sic communitas secundum naturam, superius
grosse et figuraliter probatur, et infra clarius ostendetur.
ubi distinguentur omnes partes domus, et probabitur
quod quaelibet talis pars est aliquid naturale. Restat
ergo declarare in descriptione praedicta, quomodo domus
sit communitas conflituta in omnem diem. Ad cuius
evidentiam advertendum, quod humanorum operum,
et eorum quae requiruntur ad sufficientiam vivae, ad quae
ordinatur humana communitas, ut videtur distinguere.
Philosophus I. Politicorum, quaedam sunt diurnalia, ut
illa, quibus indigemus omni die, cuiusmodi est comedere,
bibere, et cuiusmodi sunt alia sustentamenta, et servitia
corporalia, quibus quotitie indigemus. Aliqua vero
sunt non diurnalia, quibus non quotidie indigemus, ut
emptio, et venditio. Nam et si aliqui existentes in aliqua
domo, ad sustentationem vitae quotidie indigent emptione,
et venditione, videtur hoc esse ex defectu, et ex corruptione

Torna all'inizio