Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 94


seculi, quoniam reperi in libris medicinarum, quia exercitium
ipsarum videtur bonum apud sapientes et sanctos, et
non inueni illud apud quemquam hominum seculi in omnibus
linguis gentium despectum. Et inueni in libris medicinarum,
vbi dicitur quoniam optimus medicorum est qui vtitur
medicinis, vt eas exerceat, non ad mercedem huius seculi,
sed futuri. Visum itaque mihi est figere medicationi egrorum
ad honorem diuini nominis et non ad precium. Et factus
sum tanquam mercator qui vendidit lapidem preciosum
pro vno talento, cum valeret pecuniam maximam. Etiam
quia reperi in libris medicine, quod medicus qui exercet medicinam
suam ad meritum futuri seculi, nihil ex sui nobilitate
ex hoc diminuit. Et est sicut seminator qui seminat
grana tritici in terra, vt nascatur ei triticum, non autem
herba; sed tamen cum nascitur semen, nascuntur cum eo
herbe. Et proposui ergo curare infirmos ad spem domus mei
seculi, et non dimisi curare infirmum quem sciebam posse
sanari. Eius vero qui curari non poterat a curatione non desinebam
meum posse, sed regulabam et cauebam illum a malis
rebus, et exhibebam ei de medicinis ad sui sufficientiam. Et
a nullo cui hec contuli consensi recipere quicquam mercedis
vel doni. Nec volebam agere opera que ipsi agebant, sed illius
cuius mores boni sunt inter homines. Et congregaui iusticiam
verbo et opere, et humiliabam animam meam, quando
magnificabatur super me et cupiebat vanas glorias illorum
virorum, ita quod a suo proposito desinebat. Porro, cum inclinabat
ad vanam gloriam eorum et ad eorum nobilitatem aspirabat,
visum est mihi tunc conferre cum ea dicens: O anima

Torna all'inizio