CAP. XIII.
DOMINO SUO, regi HEINRICO
a deo coronato tamquam
aurum in fornace divinitus colorato, frater BENZO
in prosperis et in adversis idem.
Omni consumationi vidi
finem. Quia cucullatus diabolus de cęlo Petri lapsus est
et domna Adeleida cum lampade sua ante regis ianuam est,
merito possumus dicere:
Consumatum est. Sic enim suscepit
nuntios domini mei, ac si vidisset angelos dei. Omnipotentiam
ergo benefactoris, o bone rex, lauda cervice humiliata,
qui pedibus tuis prosternit colla inflata. In conversione igitur
talis dominę omnes dicamus:
Gloria tibi, dominę. Nemo,
precor, o cesar, subripiat cordi tuo, quominus adimpleas, quę
regia promisit celsitudo, et adhuc supra, ut regnes
in ęternum
et ultra. Deo gracias, sapiens es, litteratus es. Recordare,
quę deus precepit Abrahe:
Omnia quęcumque dixerit tibi Sarra,
audi vocem eius. Sarra denique petebat:
Eice ancillam et
fìlium eius. Si filius es Abrahe, immo quia es,
opera fac
Abrahe. Omnia ergo, quę tibi dixerit domna Adeleida,
audi