Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 52


conditio in futuro. Eia, karissime principum, secundum datam vobis circumspectionem a Domino
vigiletis ad conservandam ecclesie ac imperii unionem; servetis etiam posteris vestris ubera,
que suxistis, procurantes, ut in se quiescat populus Christianus in hostes fidei exercendus. Si placet,
scribatis domino pape benigne, ut scitis, et contra turbatores magnifice, ut potestis, et ad indicium
maioris dilectionis utrasque litteras destinetis domino pape, ut utrique utatur, ut libet, quia non
utetur, nisi decebit, et acceleretis ad hoc, si placet, cum alia vice scripserimus et nondum receperimus
ad scripta responsum.

I 74

Diligentis animus expectationis suspendio non languescat nec admirationis urgeatur aculeo, si calamus
suspensioni subicitur, si atramentum servat clausure super hoc negotio, ad quod redditur interdictum.
Nimis enim sollicitudo videretur de suo habere, si scriptis urgeret potius gestus gentium
quam rem gestam. Verum cum non occurrerit aliquid, quod relationi credatur ad commodum reconciliationis,
digitorum articulus instrumentis scripture illud perfert baiula pagina ad amicum, et
ut spei sue terminum res attingat.

I 75

Non recordaris, quod in discessu tuo mihi per oris osculum promisisti, quod me frequentissime per
tuas litteras visitares. Sed defecit tibi forsitan atramentum, et cartam habere non potes. Quare tue
amicitie mitto vitulum saginatum, volens, quod prius carnes comedas coquinatas et postea facias
corium adaptari, sed reserva de sanguine ad scribendum. Ceterum non potes dicere, quod tibi sepe
non scripserim, quia pennam diutius fatigavi.

Torna all'inizio