qua multę mirabiles ecclesię et precipue mater ecclesia solotenus destruitur. Que res
inimico humani generis ad decertandum contulit arma; nam omnes sive amici sive
inimici quasi una voce clamabant hoc esse peccatum Paterinorum. Post pascha vero
derepente congregato exercitu et multitudine coniuratorum Herlimbaldum nihil mali
suspicantem invadunt eumque bellare temptantem in media platea interficiunt alios
que persecuntur et depredantur eumque ignominiose nudatum, obliti generis eius et
dignitatis, ad ignominiam totius christianitatis per totum diem relinquunt inhumatum.
Nocte vero a religiosis viris apud Sanctum Dionisium cum honore sepultus est; ad
cuius sepulchrum magna mirabilia usque hodie operatur Deus. Sequenti vero die
quendam sacerdotem nomine Liprandum auribus mutilaverunt et nasu. Quique vero
coniurationi non consenserunt, aut occidebantur aut facultatibus nudabantur. Quorum
multi Cremonam venientes honorificentissime a fratribus sunt suscepti. Ut autem
auditum est de morte Erlimbaldi, non solum Romę, sed usque ad Brittannicum mare
omnes catholici contristati sunt flentesque dicebant: Quomodo cecidit potens, qui
pugnabat bellum Domini .
Interea Gregorius papa quadragesimali tempore synodum congregavit. In qua
Guibertus vocatus, dum venire noluisset, ob periurii crimen ab episcopali officio suspensus
est et Ugo Candidus secundum apostoli preceptum dicentis: Hereticum hominem
post primam et secundam correptionem devita , ab ecclesia perpetuo sequestratus
est. Forte his diebus Deo odibilis ille Cencius, de quo supra retulimus, a prefecto
urbis Romę captus tenebatur. Qui secundum Romanas leges capitalem suscepit sententiam.
Sed precibus gloriosę Matildis, que ibi aderat illis diebus, et multorum Romanorum
civium vix emeruit, ut vivus dimitteretur, datis obsidibus in manu papę et turri,
per quam ad celum ascendere nitebatur; que funditus destructa est. Interea Guibertus,
Ravenne contra dominum suum papam callide armabatur. Nam suis literis conveniens
cervicosos Longobardos episcopos et precipue Tetaldum Mediolanensem archiepiscopum
mirabiliter contra papam instigabat. Sed quoniam istius Tetaldi mentio facta
est, qualiter ad Mediolanensem venerit episcopatum, breviter, si potero, intimabo.
Glorioso Erlimbaldo pro nomine Iesu martirizato, cum mors eius regi fuisset
nunciata, memor promissionis suę, quam ante Mediolanensibus promiserat capitaneis,
mox ad Italicam partem destinavit comitem Everardum, suum consiliarium, quem
ante papa Alexander excommunicaverat; qui veniens Longobardiam, mox in Roncalia
curiam congregavit, ibique Mediolanensibus pro morte Erlimbaldi gratias agens,
eos trans montes invitavit, promittens eis dominum suum episcopum quem vellent
daturum. Dehinc omnes Paterinos publicos regis clamavit inimicos, moxque Placentinos
ibi in vicino positos cum propter pusillanimitatem animi invenisset inparatos,
plerosque ab urbe fugavit, quosdam vero in dedicionem cepit; qui consilio beatissimę
Beatricis liberati sunt. Cremonenses vero, quos fidei plenos et virtutibus
munitos audivit, non pro Dei timore, sed quia non potuit, inmunes dereliquit. Quid
plura? Eligunt sibi Mediolanenses capitanei, ecclesiarum venditores, ex precepto regis
communicato pessimo consilio Tedaldum Mediolanensis ecclesię clericum, qui ante
Gotefrido fidelitatem iuraverat, virum nobili quidem genere ortum et satis corpore
pinguem, sed virtutibus tenuem. Hunc talem secum ad regem ducunt; quem rex,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|