Papias: Ars Grammatica

Pag 30


cuiusque, ut "Paulus" (proprium). 7 Cognomen est cognationis
commune, ut "Scipio". 8 Agnomen est quod ab aliquo euentu imponitur,
ut "Africanus" ("qui Africam deuicit"). 9 Notandum quod
propria nomina, ipsa etiam cognomina, quamuis in diuersis inueniantur,
numquam tamen possunt esse communia multorum,
nisi sola uoce; nam in singulis suam proprietatem significant. 10
Appellatiuorum uero multe sunt species ; quarum quedam communes
inueniuntur cum propriis, que sunt he: corporale , ut "homo",
"Terentius", incorporale , ut "uirtus", "patientia Iob", omonimum ,
id est multorum diuersorum unum nomen, ut "nepos" et
"Pirrhus", sinonimum , id est multa unius nomina, ut "ensis", "gladius",
"mucro", "Publius", "Cornelius", "Scipio", "Africanus". 11 Alie
uero fere omnes species in appellatiuis inueniuntur; sunt autem
he. 12 Adiectiuum est quod propriis uel appellatiuis adicitur et
significat laudem uel uituperationem uel medium uel accidens,
id est suum uniuscuiusque, ut "iustus", "iniustus", "magnus", "niger
coruus". 13 Proprium est adiectiuorum posse comparari
egentque adiectione aliorum nominum et sumuntur a qualitate

Torna all'inizio