Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 100


quod Philosophus 4. Ethic. usurarios, lenones, idest viventes
de meretricio, expoliatores mortuorum, et aleatores,
dicit esse turpia lucra: et omnes tales appellat illiberales.
Aleator enim et omnis lusor taxillorum illiberalis
est: lucratur enim ab amicis, quibus oportet bene
facere. Est igitur liberalitas circa non accipere unde
non debet: non tamen est circa haec principaliter.
Nam accipientes unde non debent, magis sunt iniusti,
quam illiberales, ut vult Philosophus 4. Ethic. Quare
non est liberalitas principaliter circa non accipere unde
non debet, nec circa accipere unde debet: sed est principaliter
circa expendere quomodo debet. Nam propter
quod unumquodque tale, et illud magis. Si enim
liberalis conservans proprios redditus, et accipiens unde
debet, hoc ideo facit, ut possit ex propriis redditibus
debitos sumptus facere, et expendere sicut debet: merito
liberalitas principalius est in expendendo et in
benefaciendo aliis; ex consequenti autem est circa custodire
proprios redditus, et circa non usurpare alienos.
Probat enim Philosophus 4. Ethicorum quinque
rationibus, liberalitatem magis esse circa expendere et
circa beneficiare alios, quam circa proprios redditus
custodire. Liberalitas enim (ut dictum est) esse debet
circa debitum usum pecuniae. Uti autem pecunia,
est expendere eam et tribuere eam aliis. Custidire
autem proprios redditus, non est uti pecunia, sed magis
est acquirere et generare ipsam. Propter quod patet
liberalitatem esse magis circa expendere et circa
tribuere pecuniam aliis, quam circa proprios redditus
custodire. Secundo hoc idem patet. quia ad virtutem
principalius spectat facere maius bonum. Maius autem
bonum est benefacere, quam bene pati, et bene operari,
quam turpia non operari. Qui autem debite expendit
et aliis dona largitur, bene facit. custodiens vero
proprios redditus, et accipiens pecuniam a propriis possessionibus,

Torna all'inizio