revertuntur, et eos ibi ligat sicut prius erant. Ego autem
de illis piscibus manducavi.
4. Transiens inde per multas dietas, alium modum piscandi
vidi: nam sunt homines, habentes unam tinam calida aqua
plenam in una barcha, qui nudi erant, habentes singuli post collum
unum saccum, et se submergentes in aquam pisces manibus
capiebant, ponentes eos in saccis suis, et cum ascendebant eos in
barcha sua ponebant, postea in illam aquam calidam se ponentes.
Tunc alius ibat faciens sicut primus et sic isto modo multos
pisces capiebant.
De civitate Casaie cuius muri circuunt C milliaribus, ubi sunt
XII milia pontium; ubi etiam quidam pascebat quedam animalia
pusilla, dicens ea esse animas. Cap. XXIII.
1. Hinc ergo recedens, veni ad unam civitatem nomine
Camsay, quod idem est quod civitas celi. Hec civitas maior
est aliqua que sit in mundo, et bene circuit centum milliaria.
In ipsa enim non est spana terre que non habitetur bene,
et multociens erit domus aliqua que bene X vel XII supellectiles
habebit. Hec civitas etiam habet burga magna habencia maiorem
gentem quam ipsa civitas tenet. Hec XII portas habet principales,
|
|